monumenta.ch > Plinius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 116
{XXXVII} Tragon et Asia fert sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinae usum. myricen et Italia, quam tamaricen vocat, Achaia autem bryan silvestrem. insigne in ea quod sativa tantum fert gallae similem fructum. in Syria et Aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna appellamus, qua tamen infeliciora sunt Graeciae.